monumenta.ch > Plinius > sectio 192

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 192
{LXVI} mox, ut est ingeniosa sollertia, non fuit contenta nitrum miscuisse; coeptus addi et magnes lapis, quoniam in se liquorem vitri quoque ut ferrum trahere creditur. simili modo et calculi splendentes multifariam coepti uri, dein conchae ac fossiles harenae. auctores sunt in India et crystallo fracta fieri et ob id nullum conparari Indico.